monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 61, 4
Quamobrem desine me lacessere, et voluminibus tuis obruere. Parce saltem nummis tuis, quibus notarios librariosque conducens, eisdem et scriptoribus uteris et fautoribus: qui te ideo forsitan laudant, ut lucrum in scribendo faciant. Si libet exercere ingenium, trade te Grammaticis atque Rhetoribus, disce Dialecticam, sectis instruere Philosophorum: ut cum omnia didiceris, saltem tunc tacere incipias. Quanquam stulte faciam, magistro cunctorum magistros quaerere, et ei modum imponere , qui loqui nescit, et tacere non potest. Verum est illud apud Graecos proverbium, ὄνω λύρα. Ego reor, et nomen tibi κατ᾽ ἀντὶφρασιν impositum. Nam tota mente dormitas, et profundissimo non tam somno stertis, quam lethargo. Inter caeteras quippe blasphemias, quas ore sacrilego protulisti, ausus es dicere, Montem de quo abscissus est in Daniele lapis sine manibus , esse diabolum; et lapidem Christum, qui quia assumpsit corpus ex Adam, qui diabolo ante per vitia cohaeserat, natum esse de Virgine: ut a monte, hoc est, a diabolo hominem separaret. O praecidendam linguam, ac per partes et frusta lacerandam. Quisquam ne Christianus Deum Patrem omnipotentem in persona diaboli interpretatur, et tanto piaculo totius orbis aures maculat? Si interpretationem tuam , quisquam non dicam Catholicorum, sed haereticorum, sive Gentilium unquam recepit, pium sit quod locutus es. Sin autem tantum nefas nunquam audivit Christi Ecclesia: et per tuum primum os, ipse se montem interpretatus est, qui dixerat: 'Ero similis Altissimo;' age poenitentiam, in sacco versare et cinere: et tantum scelus iugibus absterge lacrymis: si tamen tibi dimittatur haec impietas; et iuxta errorem Origenis tunc veniam consequaris, quando consecuturus est et diabolus, qui nunquam plus quam per os tuum deprehenditur blasphemasse. Meam iniuriam patienter tuli. Impietatem contra Deum ferre non potui. Unde et visus sum mordacius in extremo quam postepistulae scribere, quam promiseram: quam priorem poenitentiam, qua a me veniam deprecatus es, iterum commisisse unde agas poenitentiam, stolidissimum sit. Tribuat tibi Christus, ut audias, et taceas: ut intelligas, et sic loquaris.